Los Priapeos (en latín Priapeia o Carmina priapea) son una colección de
aproximadamente ochenta elegantes poemas latinos en diversas métricas acerca
del dios Príapo.
Fueron recopilados de obras literarias e inscripciones sobre imágenes del
dios por un editor desconocido, que compuso el epigrama introductorio. A juzgar
por su estilo y rima pueden ser atribuidos a la época del emperador romano
Augusto, y probablemente localizarse en el círculo de Mesala, quien —como otras
personalidades distinguidas de la época— se mantenía ocupada con
entretenimientos de este tipo. Algunos de ellos, sin embargo, pueden ser
interpolaciones de un periodo posterior.
Pueden hallarse en el Peironius (f 904, de F. Bitcheler), Catullus (1870,
de L. Muller) y Poetee latini minores (1879, de E. Bhren).
HE AQUÍ EL CONTENIDO DE LOS 80 PRIAPEOS (EN SU LATÍN ORIGINAL):
1
Carminis incompti lusus
lecture procaces,
conveniens Latio pone supercilium.
non soror hoc habitat Phoebi,
non Vesta sacello,
nec quae de patrio vertice nata dea est,
sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,
qui tectum nullis vestibus
inguen habet.
aut igitur tunicam parti
praetende tegendae,
aut quibus hanc oculis adspicis, ista lege.
2
Ludens haec ego teste te, Priape,
horto carmina digna, non libello,
scripsi non nimium laboriose.
nec Musas tamen, ut solent poetae,
ad non virgineum locum vocavi.
nam sensus mihi corque defuisset
castas, Pierium chorum, sorores
auso ducere mentulam ad Priapi.
ergo quicquid id est, quod otiosus
templi parietibus tui notavi,
in partem accipias
bonam, rogamus.
3
Obscure poteram tibi dicere:
'da mihi, quod tu
des licet assidue, nil tamen inde perit.
da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
cum tenet obsessas invida barba
genas,
quodque Iovi dederat, qui
raptus ab alite sacra
miscet amatori pocula grata suo,
quod virgo prima cupido dat nocte marito,
dum timet alterius vulnus inepta
loci.'
simplicius multo est 'da pedicare' Latine
dicere: quid faciam? crassa
Minerva mea est.
4
Obscenas rigido deo tabellas
dicans ex Elephantidos libellis
dat donum Lalage rogatque,
temptes,
si pictas opus edat ad
figuras.
5
Quam puero legem fertur
dixisse Priapus,
versibus hic infra scripta duobus erit:
'quod meus hortus habet, sumas
impune licebit,
si dederis nobis, quod tuus hortus habet'.
6
Quod sum ligneus, ut vides,
Priapus
et falx lignea ligneusque
penis,
prendam te tamen et tenebo
prensum
totamque hanc sine fraude,
quantacumque est,
tormento citharaque tensiorem
ad costam tibi septimam recondam.
7
Cum loquor, una mihi peccatur littera; nam te
pe-dico semper blaesaque lingua
mihi est.
8
Matronae procul hinc abite castae:
turpe est vos legere impudica
verba.-
non assis faciunt euntque
recta:
nimirum sapiunt videntque
magnam
matronae quoque mentulam
libenter.
9
Cur obscena mihi pars sit sine
veste, requiris?
quaere, tegat nullus cur sua tela deus.
fulmen habet mundi dominus, tenet illud aperte;
nec datur aequoreo fuscina tecta
deo.
nec Mavors illum, per quem
valet, occulit ensem,
nec latet in tepido Palladis hasta
sinu.
num pudet auratas Phoebum
portare sagittas?
clamne solet pharetram ferre Diana suam?
num tegit Alcides nodosae
robora clavae?
sub tunica virgam num deus ales habet?
quis Bacchum gracili vestem
praetendere thyrso,
quis te celata cum face vidit, Amor?
nec mihi sit crimen, quod
mentula semper aperta est:
hoc mihi si telum desit, inermis ero.
10
Insulsissima quid puella
rides?
non me Praxiteles Scopasve
fecit,
nec sum Phidiaca manu politus;
sed lignum rude vilicus
dolavit,
et dixit mihi: 'tu Priapus
esto'.
spectas me tamen et subinde
rides?
nimirum tibi salsa res videtur
adstans inguinibus columna nostris.
11
Ne prendare, cave, prenso nec fuste nocebo,
saeva nec incurva vulnera falce
dabo:
traiectus conto sic extendere pedali,
ut culum rugam non habuisse
putes.
12
Quaedam haud iunior Hectoris parente,
Cumaeae soror, ut puto, Sibyllae,
aequalis tibi, quam
domum revertens
Theseus repperit in rogo
iacentem,
infirmo solet huc gradu venire
rugosasque manus ad astra
tollens,
ne desit sibi, mentulam
rogare.
hesterna quoque luce dum
precatur,
dentem de tribus exscreavit
unum.
'tolle' inquam 'procul ac iube
latere
scissa sub tunica stolaque
rufa,
ut semper solet, et timere
lucem,
qui tanto patet indecens
hiatu,
barbato macer eminente naso,
ut credas Epicuron oscitari'.
13
Percidere puer, moneo: futuere puella:
barbatum furem tertia poena manet.
14
Huc huc, quisquis es, in dei
salacis
deverti grave ne puta
sacellum.
et si nocte fuit puella tecum,
hac re quod metuas adire, non
est.
istuc caelitibus datur
severis:
nos vappae sumus et pusilla
culti
ruris numina, nos pudore pulso
stamus sub Iove coleis
apertis.
ergo quilibet huc licebit
intret
nigra fornicis oblitus
favilla.
15
Commisso mihi non satis
modestas
quicumque attulerit manus
agello,
is me sentiet esse non
spadonem.
dicat forsitan haec sibi ipse:
'nemo
hic inter frutices loco remoto
percisum sciet esse me', sed
errat:
magnis testibus ista res
agetur.
16
Qualibus Hippomenes rapuit
Schoeneida pomis,
qualibus Hesperidum nobilis hortus erat,
qualia credibile est
spatiantem rure paterno
Nausicaam pleno saepe tulisse sinu,
quale fuit malum quod littera
pinxit Aconti,
qua lecta cupido pacta puella viro
est:
taliacumque pius dominus
florentis agelli
imposuit mensae, nude Priape, tuae.
17
Quid mecum tibi, circitor
moleste?
ad me quid prohibes venire
furem?
accedat, sine: laxior redibit.
18
Commoditas haec est in nostro
maxima pene,
laxa quod esse mihi femina nulla potest.
19
Hic quando Telethusa circulatrix,
quae clunem tunica tegente nulla
exstans altius altiusque
movit,
crisabit tibi fluctuante
lumbo:
haec sic non modo te, Priape,
possit,
privignum quoque sed
movere Phaedrae.
20
Fulmina sub Iove sunt, Neptuni fuscina telum,
ense potens Mars est, hasta, Minerva, tua est,
sutilibus Liber
committit proelia thyrsis,
fertur Apollinea missa sagitta manu,
Herculis armata est invicta dextera clava:
at me terribilem mentula tenta
facit.
21
Copia me perdit: tu suffragare rogatus
indicio nec me prode, Priape,
tuo,
quaeque tibi posui tamquam vernacula poma,
de sacra nulli dixeris esse via.
22
Femina si furtum faciet mihi
virve puerve,
haec cunnum, caput hic praebeat, ille nates.
23
Quicumque hic violam rosamve
carpet
furtivumve holus aut inempta
poma,
defectus pueroque feminaque
hac tentigine, quam videtis in
me,
rumpatur, precor, usque mentulaque
nequiquam sibi pulset
umbilicum.
24
Hic me custodem fecundi
vilicus horti
mandati curam iussit habere loci.
fur habeas poenam, licet
indignere 'feram'que
'propter holus' dicas 'hoc ego?' 'propter
holus'.
25
Hoc sceptrum, quod ab
arbore est recisum,
nulla iam poterit virere
fronde,
sceptrum, quod pathicae petunt
puellae,
quod quidam cupiunt tenere
reges,
cui dant oscula nobiles
cinaedi,
intra viscera furis ibit usque
ad pubem capulumque coleorum.
26
Porro - nam quis erit modus? -
Quirites,
aut praecidite seminale
membrum,
quod totis mihi noctibus
fatigant
vicinae sine fine prurientes
vernis passeribus salaciores,
aut rumpar, nec habebitis
Priapum.
ipsi cernitis, effututus ut
sim
confectusque macerque pallidusque,
qui quondam ruber et valens
solebam
fures caedere quamlibet valentes.
defecit latus et periculosam
cum tussi miser exspuo salivam.
27
Deliciae populi, magno notissima circo
Quintia, vibratas docta movere
nates,
cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo
ponit et adducta tympana pulsa
manu.
pro quibus, ut semper placeat spectantibus, orat,
tentaque ad exemplum sit sua
turba dei.
28
Tu, qui non bene cogitas et
aegre
carpendo tibi temperas ab horto,
pedicabere fascino pedali.
quod si tam gravis et molesta poena
non profecerit, altiora
tangam.
29
Obscenis, peream, Priape, si
non
uti me pudet improbisque verbis.
sed cum tu posito deus pudore
ostendas mihi coleos patentes,
cum cunno mihi mentula est vocanda.
30
'Falce minax et parte tui maiore, Priape,
ad fontem, quaeso, dic mihi qua
sit iter.'
vade per has vites, quarum si carpseris uvam,
cur aliter sumas, hospes,
habebis aquam.
31
Donec proterva nil mei manu carpes,
licebit ipsa sis pudicior Vesta.
sin, haec mei te ventris arma laxabunt,
exire ut ipse de tuo queas culo.
32
Uvis aridior puella passis,
buxo pallidior novaque cera,
collatas sibi quae suisque
membris
formicas facit altiles videri,
cuius viscera non aperta
Tuscus
per pellem poterit videre
haruspex,
quae suco caret ut putrisque
pumex,
nemo viderit hanc ut
exspuentem,
quam pro sanguine
pulverem scobemque
in venis medici putant habere,
ad me nocte solet venire et
affert
pallorem maciemque larualem.
ductor ferreus insularis aeque
et
lanternae videor fricare
cornu.
33
Naidas antiqui Dryadasque
habuere Priapi,
et quo tenta dei vena subiret, erat.
nunc adeo nihil est, adeo mea
plena libido est,
ut Nymphas omnis interiisse putem.
turpe quidem factu, sed ne
tentigine rumpar,
falce mihi posita fiet amica manus.
34
Cum sacrum fieret deo salaci,
conducta est pretio puella parvo
communis satis omnibus futura,
quae quot nocte viros peregit
una,
tot verpas tibi dedicat
salignas.
35
Pedicabere, fur, semel; sed
idem
si deprensus eris bis,
irrumabo.
quod si tertia furta molieris,
ut poenam patiare et hanc et
illam,
pedicaberis irrumaberisque.
36
Notas habemus quisque corporis formas:
Phoebus comosus, Hercules
lacertosus,
trahit figuram virginis tener
Bacchus,
Minerva ravo lumine est, Venus
paeto,
in fronte cornua Arcados vides Fauni,
habet decentes nuntius deum plantas,
tutela Lemni dispares movet gressus,
intonsa semper Aesculapio barba est,
nemo est feroci pectorosior Marte:
quod si quis inter hos locus
mihi restat,
deus Priapo mentulatior non
est.
37
Cur pictum memori sit in
tabella
membrum, quaeritis, unde
procreamur?
cum penis mihi forte laesus
esset
chirurgamque manum miser
timerem,
dis me legitimis nimisque
magnis,
ut Phoebo puta filioque
Phoebi,
curatum dare mentulam verebar.
huic dixi: 'fer opem, Priape,
parti,
cuius tu, pater, ipse pars
videris,
qua salva sine sectione facta
ponetur tibi picta, quam
levaris,
compar consimilisque
concolorque'.
promisit fore mentulamque
movit
pro nutu deus et rogata fecit.
38
Simpliciter tibi me,
quodcumque est, dicere oportet,
natura est quoniam semper aperta
mihi:
pedicare volo, tu vis decerpere poma;
quod peto, si dederis, quod
petis, accipies.
39
Forma Mercurius potest placere,
forma conspiciendus est Apollo,
formosus quoque pingitur Lyaeus,
formosissimus omnium est Cupido.
me pulchra fateor carere forma,
verum mentula luculenta nostra est:
hanc mavult sibi quam deos
priores,
si qua est non fatui puella
cunni.
40
Nota Suburanas inter Telethusa puellas,
quae, puto, de quaestu libera
facta suo est,
cingit inaurata penem tibi,
sancte, corona:
hunc pathicae summi numinis instar habent.
41
Quisquis venerit huc, poeta
fiat
et versus mihi dedicet
iocosos.
qui non fecerit, inter
eruditos
ficosissimus ambulet poetas.
42
Laetus Aristagoras natis bene
vilicus uvis
de cera facili dat tibi poma, deus.
at tu sacrati contentus
imagine pomi
fac veros fructus ille, Priape, ferat.
43
Velle quid hanc dicas, quamvis
sim ligneus, hastam,
oscula dat medio si qua puella mihi?
augure non opus est: 'in me'
mihi credite, dixit
'aptetur veris usibus hasta rudis'.
44
Nolite omnia, quae loquor, putare
per lusum mihi per iocumque
dici.
deprensos ego ter quaterque
fures
omnes, ne dubitetis, irrumabo.
45
Cum quendam rigidus deus
videret
ferventi caput ustulare ferro,
ut Maurae similis foret
puellae,
'heus' inquit 'tibi dicimus,
cinaede,
uras te licet usque torqueasque,
num tandem prior es puella, quaeso,
quod sunt, mentula quos habet, capilli?'
46
O non candidior puella Mauro,
sed morbosior omnibus cinaedis,
Pygmaeo brevior gruem timente,
ursis asperior pilosiorque,
Medis laxior Indicisve bracis,
mallem scilicet ut libenter ires.
nam quamvis videar satis paratus,
erucarum opus est decem maniplis,
fossas inguinis ut teram dolemque
cunni vermiculos scaturrientis.
47
Quicumque vestrum, qui venitis
ad cenam,
libare nullos sustinet mihi
versus,
illius uxor aut amica rivalem
lasciviendo languidum, precor,
reddat,
et ipse longa nocte dormiat
solus
libidinosis incitatus erucis.
48
Quod partem madidam mei
videtis,
per quam significor Priapus
esse,
non ros est, mihi crede, nec
pruina,
sed quod sponte sua
solet remitti,
cum mens est pathicae memor puellae.
49
Tu, quicumque vides circa tectoria nostra
non nimium casti carmina plena
ioci,
versibus obscenis offendi
desine: non est
mentula subducti nostra supercilii.
50
Quaedam, si placet hoc tibi,
Priape,
fucosissima me puella ludit
et nec dat mihi nec negat
daturam,
causas invenit usque
differendi.
quae si contigerit fruenda
nobis,
totam cum paribus, Priape,
nostris
cingemus tibi mentulam
coronis.
51
Quid hoc negoti est quave
suspicer causa
venire in hortum plurimos meum
fures,
cum quisquis in nos incidit,
luat poenas
et usque curvos excavetur ad
lumbos?
non ficus hic est praeferenda
vicinae
uvaeque, quales flava legit
Arete,
non mala truncis adserenda
Picenis
pirumve, tanto quod periculo
captes,
magisque cera luteum nova
prunum
sorbumve ventres lubricos
moraturum.
praesigne rami nec mei ferunt
morum
nucemve longam, quam vocant
Abellanam,
amygdalumve flore purpurae
fulgens.
non brassicarum ferre glorior
caules
betasve, quantas hortus educat
nullus,
crescensve semper in suum
caput porrum.
nec seminosas ad cucurbitas
quemquam
ad ocimumve cucumeresque humi fusos
venire credo, sessilesve lactucas
acresque cepas aliumque
furatum,
nec ut salaces nocte tollat
erucas
mentamque olentem cum salubribus rutis.
quae cuncta quamvis nostro habemus in saepto,
non pauciora proximi ferunt
horti.
quibus relictis in mihi
laboratum
locum venitis, improbissimi
fures:
nimirum apertam convolatis ad
poenam,
hoc vos et ipsum, quod
minamur, invitat.
52
Heus tu, non bene qui manum
rapacem
mandato mihi contines ab horto,
iam primum stator hic
libidinosus
alternis et eundo et exeundo
porta te faciet patentiorem.
accedent duo, qui latus
tuentur,
pulchre pensilibus peculiati;
qui cum te male foderint
iacentem,
ad partes veniet salax asellus
nilo deterius mutuniatus.
quare qui sapiet, malum
cavebit,
cum tantum sciet esse
mentularum.
53
Contentus modico Bacchus solet
esse racemo,
cum capiant alti vix cita musta
lacus,
magnaque fecundis cum messibus
area desit,
in Cereris crines una corona datur.
tu quoque, dive minor, maiorum
exempla secutus,
quamvis pauca damus, consule poma boni.
54
CD si scribas temonemque insuper addas,
qui medium vult te scindere, pictus erit.
55
Credere quis possit? falcem
quoque - turpe fateri -
de digitis fures surripuere meis.
nec movet amissi tam me iactura pudorque,
quam praebent iustos altera tela
metus:
quae si perdidero, patria mutabor, et olim
ille tuus civis, Lampsace, Gallus ero.
56
Derides quoque, fur, et
impudicum
ostendis digitum mihi minanti?
eheu me miserum, quod ista
lignum est,
quae me terribilem facit videri.
mandabo domino tamen salaci,
ut pro me velit irrumare
fures.
57
Cornix et caries vetusque
bustum,
turba putida facta saeculorum,
quae forsan potuisset esse
nutrix
Tithoni Priamique Nestorisque,
illis ni pueris anus fuisset,
ne desit sibi, me rogat,
fututor.
quid si nunc roget, ut puella fiat?
si nummos tamen haec habet, puella est.
58
Quicumque nostram fur
fefellerit curam,
effeminato verminet procul culo;
quaeque hic proterva carpserit manu poma
puella, nullum reperiat fututorem.
59
Praedictum tibi ne negare
possis:
si fur veneris, impudicus
exis.
60
Si quot habes versus, tot
haberes poma, Priape,
esses antiquo ditior Alcinoo.
61
Quid frustra quereris, colone,
mecum,
quod quondam bene fructuosa
malus
autumnis sterilis duobus
adstem?
non me praegravat, ut putas,
senectus,
nec sum grandine verberata dura,
nec gemmas modo germine exeuntes
seri frigoris ustulavit aura,
nec venti pluviaeve siccitasve,
quod de se quererer, malum dederunt;
non sturnus mihi graculusve raptor
aut cornix anus aut aquosus
anser
aut corvus nocuit siticulosus,
sed quod carmina pessimi
poetae
ramis sustineo laboriosis.
62
Securi dormite, canes:
custodiet hortum
cum sibi dilecta Sirius Erigone.
63
Parum est quod hic ut fiximus
semel sedem,
agente terra per caniculam rimas
siticulosam sustinemus aestatem?
parum, quod hiemis perfluunt
sinus imbres
et in capillos grandines
cadunt nostros
rigetque dura barba vincta
crystallo?
parum, quod acta sub laboribus
luce
parem diebus pervigil traho
noctem?
huc adde, quod me fuste de
rudi vilem
manus sine arte rusticae dolaverunt,
interque cunctos ultimum deos numen
cucurbitarum ligneus vocor custos.
accedit istis impudentiae signum,
libidinoso tenta pyramis nervo.
ad hanc puella - paene nomen adieci -
solet venire cum suo fututore,
quae tot figuris, quot
Philaenis enarrat,
non inventis, pruriosa
discedit.
64
Quidam mollior anseris medulla
furatum venit huc amore
poenae:
furetur licet usque, non
videbo.
65
Hic tibi, qui rostro crescentia lilia mersit,
caeditur e tepida victima porcus
hara:
ne tamen exanimum facias pecus
omne, Priape,
horti sit, facias, ianua clausa tui.
66
Tu, quae ne videas notam
virilem,
hinc averteris, ut decet
pudicam:
nimirum, nisi quod times
videre,
intra viscera habere concupiscis.
67
Penelopes primam Didonis prima sequatur
et primam Cadmi syllaba prima Remi,
quodque fit ex illis, mihi tu
deprensus in horto,
fur, dabis: hac poena culpa luenda
tua est.
68
Rusticus indocte si quid dixisse videbor,
da veniam: libros non lego, poma
lego.
sed rudis hic dominum totiens audire legentem
cogor Homereas edidicique notas.
ille vocat, quod nos 'psolen', 'psoloenta keraunon',
et quod nos culum, 'kouleon'
ille vocat.
'merdaleon' certe nisi res non
munda vocatur,
et pediconum mentula merdalea est.
quid? nisi Taenario placuisset
Troica cunno
mentula, quod caneret, non habuisset opus.
mentula Tantalidae bene si non nota fuisset,
nil, senior Chryses quod quereretur, erat.
haec eadem socium tenera
spoliavit amica,
quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
ille Pelethroniam
cecinit miserabile carmen
ad citharam, cithara tensior ipse sua.
nobilis hinc nata nempe
incipit Ilias ira,
principium sacri carminis illa fuit.
altera materia est error
fallentis Ulixei;
si verum quaeras, hunc quoque movit amor.
hic legitur radix, de qua flos
aureus exit,
quam cum 'molu' vocat, mentula 'molu' fuit.
hic legimus Circen Atlantiademque
Calypson
grandia Dulichii vasa petisse viri.
huius et Alcinoi mirata est
filia membrum
frondenti ramo vix potuisse tegi.
ad vetulam tamen ille
suam properabat, et omnis
mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
quae sic casta manes, ut iam convivia visas
utque fututorum sit tua plena
domus.
e quibus ut scires quicumque
valentior esset,
haec es ad arrectos verba locuta
procos:
'nemo meo melius nervum
tendebat Ulixe,
sive illi laterum sive erat artis opus.
qui quoniam periit, vos nunc
intendite, qualem
esse virum sciero, vir sit ut ille meus.'
hac ego, Penelope, potui tibi
lege placere,
illo sed nondum tempore factus eram.
69
Cum fici tibi suavitas subibit
et iam porrigere huc manum
libebit,
ad me respice, fur, et
aestimato,
quot pondo est tibi mentulam
cacandum.
70
Illusit mihi pauper
inquilinus:
cum libum dederat molaque
fusa,
quadrae partibus abditis
in ignem,
sacro protinus hinc abit
peracto.
vicini canis huc subinde venit
nidorem, puto, persecuta fumi,
quae libamine mentulae comeso
tota nocte mihi litat rigendo.
at vos amplius hoc loco cavete
quicquam ponere, ne famelicorum
ad me turba velit canum venire,
ne dum me colitis meumque
numen,
custodes habeatis irrumatos.
71
Si commissa meae carpes
pomaria curae,
dulcia quid doleam perdere, doctus eris.
72
Tutelam pomarii, diligens
Priape, facito:
rubricato furibus minare
mutinio.
Quod monear, non est, quia si
furaberis ipse
grandia mala, tibi bracchia macra dabo.
73
Obliquis quid me, pathicae,
spectatis ocellis?
non stat in inguinibus mentula tenta meis.
quae tamen exanimis nunc est
et inutile lignum,
utilis haec, aram si dederitis, erit.
74
Per medios ibit pueros mediasque puellas
mentula, barbatis non nisi summa petet.
75
Dodone tibi, Iuppiter, sacrata
est,
Iunoni Samos et Mycena ditis,
undae Taenaros aequorisque
regi;
Pallas Cecropias tuetur arces,
Delphos Pythius, orbis
umbilicum,
Creten Delia Cynthiosque
colles,
Faunus Maenalon Arcadumque
silvas;
tutela Rhodos est beata Solis,
Gades Herculis umidumque Tibur;
Cyllene celeri deo nivosa,
tardo gratior aestuosa Lemnos;
Hennaeae Cererem nurus frequentant,
raptam Cyzicos ostreosa divam,
formosam Venerem Cnidos Paphosque;
mortales tibi Lampsacum dicarunt.
76
quod sum iam senior meumque canis
cum barba caput albicet capillis:
deprensos ego perforare possum
Tithonum Priamumque Nestoremque.
77
Immanem stomachum mihi movetis,
qui densam facitis subinde
saepem
et fures prohibetis huc adire.
hoc est laedere, dum iuvatis;
hoc est
non admittere ad aucupem
volucres.
obstructa est via, nec licet
iacenti
iactura natis expiare culpam.
ergo qui prius usque et usque
et usque
furum scindere podices
solebam,
per noctes aliquot diesque
cesso.
poenas do quoque, quot satis
superque est,
in semenque abeo salaxque
quondam
nunc vitam perago - quis hoc putaret? -
ut clusus citharoedus
abstinentem.
at vos, ne peream situ senili,
quaeso, desinite esse
diligentes
neve imponite fibulam Priapo.
78
At di deaeque dentibus tuis
escam
negent, amicae cunnilinge
vicinae,
per quem puella fortis ante
nec mendax
et quae solebat impigro celer
passu
ad nos venire, nunc misella landicae
vix posse iurat ambulare prae
fossis.
79
Priape, quod sis fascino gravis tento,
quod exprobravit hanc tibi suo versu
poeta noster, erubescere hoc noli:
non es poeta sarcinosior nostro.
80
At non longa bene est, non
stat bene mentula crassa
et quam si tractes, crescere posse putes?
me miserum, cupidas fallit mensura puellas:
non habet haec aliud mentula
maius eo.
utilior Tydeus qui, si quid credis Homero,
ingenio pugnax, corpore parvus
erat.
sed potuit damno nobis novitasque pudorque
esse, repellendus saepius iste mihi.
Dum vivis, sperare decet: tu,
rustice custos,
huc ades et nervis, tente Priape, fave.
No hay comentarios:
Publicar un comentario